MALUS Leo

MALUS Leo
MALUS Leo
castrum in Pictonibus, dioecesique Malleacensi, clarum veteri Monasteriô Augustinianorum, quibus suus est Abbas; vulgo Mauleon. Item castrum, in valle Subola, apud Novempopulos: cuius dominum, Savaritum de Malleone, inimicum Ecclesiae Regisque Angliae Senescallum, vocat Petrus Monachus de bello Albig. c. 66. quia Ludov. VIII. ad deditionem compulsus est, cum Niortum defenderet. Hadr. Vales. Notit. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”